Wydra Latin

From Stanislaus Wydra, Historia Matheseos in Bohemia et Moravia Cultae (1778)

[p. 25]

M. THADDAEVS NEMICVS

HAYECIVS

VEL HAYKO AB HAGEK VEL HAYK

Hayecius Pragensis Bohemus, Matheseos in
universitate Pragensi Professor anno 1557 celeberrimus.
Deinde Maximiliani II. Caesaris Medicus natus
1525, obiit 1600, 1. Septemb. Pragae, laudatur in
Almagesto Riccioli S.I. Scripsit tractatum de Metopo
scopia an. 1564, qui liber rursus 1584 prodit Germanico
idiomate donatus.

Dialexim de novae et prius incognitae stellae
inusitatae magnitudinis et splendidissimi luminis apparitione,
et de ejusdem stellae vero loco constituendo. Adjuncta
est ibidem ratio investigandae parallaxeos cujuscunque
Phoenomeni, ejusque a centro terrae distantia. Viennae 1574.

Rarum hunc librum quia Bibliotheca Clementina
servat, mihique in manus opportune venit, ad
commendationem gentis nostrae plurimum facturum puta
vi, si quae ibi ad Maximilianum Caesarem Thaddeus
scribit, hic adferrem. Ita habet: maxime vero nos afficit
repetitio eorum studiorum, quibus aliquando juvenes
eramus dediti; inter quae principem locum sibi vendicant
Mathematicae disciplinae: has enim in aliquot docui Scholis, et
prope solus, si dicendum est, quod verum est, ante annos
plus minus 25, in isto Majestatis Vestrae Archigymnasio
(Viennensi) illas conservavi; ac meo quantulocunque studio,
et labore juvi, ut deinceps absque interruptione in hanc
usque diem fuerint continuatae. Nam cum essem unicus
Auditor Clarissimi Viri D. Andreae Perlachii anno propemodum
integro relictus: et alii, qui eum tum temporis una mecum
audiebant, vel vita decessissent, vel alio studiorum causa
commigrassent. Sed et mihi inde alio commigramdum esse
Medicinae causa sciebam. Ne tamen Mathematum studium
penitus causa sciebam. Ne tamen Mathematum studium
penitus conticesceret in ista urbe, ac lycaeum redderetur sursum,
privatim docui in bursa Agni dicta, et praeparabam
animos plurium, excitabamque, ut essent idonei ad audiendum
Perlachium cujus ut dixi, unicus eram in Mathematicis
relictus Auditor; nec infeliciter cesserat ille meus labor:
ut qui me deinceps hinc abeunte, quinque ipsi reliquerim
Auditores. Excolui igitur juvenis Mathematum studia quae
poteram diligentia, in graviore etiam aetate ab eis
abhorrebam nunquam.

Hanc Dialexim Hayecius primum quindecim
capitibus comprehensam, deinceps aliss septem auctam,
Tychoni Brahe dijudicandum misit. Tycho in opere
supra adducto omnia probat, secumque consentire
Hayecium vehementer laetatur; et bona illius venia quae
tum necdum Parallaxium enucleatio lucem vidit, eam
verbis Thaddaei operi suo inseruit. Ad haec Ratisbonae
primum cum Nostro amicitiam contractam diutinam
se coluisse, posteaque per literas continuasse, sibique
conjunctissimum fuisse significat.

In Majores insuper laudes Hayecii excurrit Tycho
libro secundo de Mundi Aetherei recentioribus Phoenomenis
pag. 320. Inter omnes Tychonis sunt verba, qui
de nova stella anno 1672 conspecta aliquid in medium
protulerunt, facile palmam obtinuit Clarissimus et Eruditissimus
Vir Thaddaeus Hayecius ab Hayk Aulae Caesareae Medicus
Nemo enim de ea diligentius, et locupletius scripsit, nemo
etiam rectius (quod tamen citra aliorum offensionem dictum
velim) et scopo propius, ejus apparentias demonstravit.

Anno 1578 jam Pragae residens typis Melantrichi
edidit Descriptionem Cometae, qui apparuit anno
1577. Adjecta est spongia contra rimosas, et fatuas
cucurbitulas Hannibalis Raymundi.

Hic liber non tanti fiebat a Tychone, quanti superior,
siquidem Hayecius idoneis instrumentis Pragae
destitutus, minus recte de stella (quam describit)
pronuntiavit. Miratur etiam Tycho ineptiis Hanibalil
Raymundi
stomachum Hayecio commotum fuisse, Viro
alias mitissimo, se enim laesum ostendit, et aculeum
pise etiam in aggressorem stringit, ut de se dicere possit:
& nostro sequitur de vulnere sanguis.

Claudius Milliet de Chales e Soc. Iesu in tractatu
de illustribus Mathematicis, scribit anno 1584. Lovanii
in quarto
prodiisse Astrologica opuscula, edita a
Nostro Thaddaeo. Primo Anonymi. Secundo librum Regum,
seu de significatione Planetarum, in duodecim
domibus. Tertio Hermetis 100 Aphorismos. Quarto
Pauli Alexandri
rudimenta pro natalitiis graece et latine.
Item de Sectione Conica Orthogona, seu de parabola.
Deque speculo ustorio cum praefatione Gemmae Frisii.

Anno 1580 Gorlicii excusa est epistola Hayecii ad
Martinum Mylium, in qua examinatur sententia Michaelis
Moestlini
, et Helisei Roeslin de Cometa anni 1577.
Huic adjuncta est de investigatione loci novae stellae in
Zodiaco secundum longitudinem, ex unica ipsius meridiana
altitudine, et observationis tempore, Geometrica
deductio. Ad Bartholom. Reisacherum.

Sed quae primo loco poni debebat Oratio tandem
nominetur. Oratio inquam de Laudibus Geometriae
scripta et recitata in Academia Pragensi, sub initium
Lectionis Euclideae 12. Februarii die a M. Thaddaeo
Nemico Haykone
ab Hagek. Anno 1557 hanc Orationem
ultimam ex operibus Thaddaei hic adducimus eo
consilio, ut verbis ex ea petitis iniquos Matheseos Aestimatores
pro coronide hujus articuli perstringamus: si
quis igitur leviter sentit de Mathematicis disciplinis, aut etiam
alios ab his discendis dehortatur, adpellans eas ineptias,
et vitam hominum carere iis posse existimat, ne is vere neptus,
et Arcadicus asinus est, et nihil differt a Cyclope
illo, qui sedens in suo specu, nil nisi suas epulas miratur,
nec communi hominum utilitati, ac Societati nasci homines
existimat.

Pluribus de Hayecio agit Volumen tertium
Eruditorum Bohemiae et Moraviae, ad quod Lectorem
mitto.

[p. 30]

TYCHO BRAHE

Tycho Brahe, cum inter Bohemos vixerit, amicitiam
cum iisdem, ut in Leovitio, et Hajecio vidimus
coluerit, apud nos diem supremum clauserit,
hic etiam referri meretur. De illo Balbini verbis scribam,
ita ille Epitomes pag. 610: Anno 1601. 4. Nov.
Tycho Braheus e Danico genere nobilissimo ortus, Pragae
in domo sua admirabili (quae etiamnum in hortis
Regiis extat) moritur. Ejus Viri laudationem omittere
malo, quam ut Horatius dixit, ingenii culpa deterere.
Legatur ejus vita a Viro Cl. Petro Cassendo in Gallia,
et Germanica a Dano quodam nuper edita. Orationem
in funere celeberrimo habuit Iessenius Pragensis
Academiae Rector. Symbolum erat Tychoni, quamvis
haeretico, Philosopho Christiano dignum: non videri, sed
esse
; quod etiam tumulo jussit inscribi. Fertur Eum
ultra centum imperialium millia de suo in Astronomiam
expendisse, ut ea taceantur, quae a Friderico II.
Daniae
Rege, et Caesare Rudolpho imprimis acceperat.
Morti suae causam ipse dedit, cum supervacaneo in
hac parte verecundiae studio, ad saccatum corporis humorem
mittendum, ut Lucretiane loquar, e convivio
nollet exsurgere; inde vis mittendi amissa, et rupta
cum vita vesicula. Sepultus est in aede B. Virginis
Teynensi adprimam ab ara summa columnam, ubi
marmor perelegans et ab Iacobo Typotio, nisi fallor,
scriptum eruditissimum, et gravissimum, ac Tychone
dignum Epitaphium spectamus, et legimus, hucusque
Balbinus
.

Epitaphium hoc ob elegantiam ejus hic apponimus.

ESSE POTIVS QVAM HABERI
ILLVSTRIS, ET GENEROSVS
DOMINVS
TYCHO BRAHE
DANVS
DOMINVS IN KNVDSTROP, ARCIS VRANIBVRGI
IN INSVLA HELLESPONTI DANICI HV
ENNA FVNDATOR, INSTRVMENTORVM ASTRONOMICOVM, QVALIA NEC ANTE SOL
VIDIT INGENIOSISSIMVS, IDEMQVE LIBERALISSIMVS INVENTOR, ET EXTRVCTOR. AN
TIQVISSIMA NOBILITATE CLARVS, SVA AVCTIOR. ANIMO QVAECVNQVE CAELO CONTI
NENTVR IMMORTALI GLORIA COMPLEXVS,
ASTRONOMORVM OMNIS SECVLI LONGE
PRINCEPS, TOTIVS ORBIS COMMODO, SVMPTIBVS
IMMENSIS, EXACTISSIMAS INTRA MINVTA,
MINVTORVMQVE PARTES, TRIGINTA AMPLIVS ANNORVM OBSERVATIONES
MVNDO PRIMVS INTVLIT; AFFIXA SIDERA
INTRA MINVTVM EIVSQVE SEMISSEM RESTITVIT.
HIPPARCHI SOLIVS AB ORBE CONDITO
VEL DIIS IMPROBOS, IN OCTAVA DVNTAXAT
GRADVS PARTE, CONATVS LONGISSIME
RESTAVRAVIT. PRO RELIQVIS ERRATICIS
SOLIDISSIMA TABVLARVM RVDOLHINARVM
FVNDAMENTA IECIT MATHEMATICARVM
PERITIS. INVETERATAM ARISTOTELIS,
ET ASSECLARVM DOCTRINAM
DE SVBLVNARI COMETARVM NOVORVMQVE
SIDERVM SITV, DEMONSTRATIONIBVS INVICTIS
EXEMIT: NOVARVM HYPOTHESIVM
AVTHOR, IN STAGIRICIS, ET VNIVERSA
PHILOSOPHIA ADMIRANDVS: EVOCATVS AB
INVICTISSIMO R. IMP. RVD. II MIRA DOCTRINAE,
ET CANDORIS EXEMPLA DEDIT;
NE FRVSTRA VIXISSE VIDERETVR,
IMMORTALITATEM ETIAM APVD ANTIPODAS
SCRIPTORVM PERENNITATE SIBI COMPARAVIT;
PLANEQVE QVALIS ESSE QVAM HABERI
MALVIT, NVNC VITA FVNCTVS AETERNVM
VIVIT. EIVS EXVVIAS, VXORISQVE
TRIENNIO POST DEFVNCTAE, HAEREDES LIBERI
SACRO HO LOCO COMPSVERE.
OBIIT QVARTO CALEN. NOVEMB. ANNI
CHRISTIANI DIONYSIACI MDCI.
AETATIS SVAE LV.
NON FASCES NEC OPES SOLA ARTIS SCEPTRA
PERENNANT.

A morte Tychonis apparatum Astronomicum Caesar
ab haeredibus pretio viginti millium imperialium
redemit. Ad Collegium Societatis Iesu Clementinum
Sextans Tychonis, quo fato nescio, est delatus, qui
etiamnum in Musaeo, ut vocant, Mathematico ejusdem
Collegii conspicitur, limbo auro eleganter obdu
cto, lineisque transversalibus praeclare diviso,
tum regula dioptris munita, quas Cl. Wolffius Astronomiae Sphae
ricae
$ 108. describit, eaque mobili instructus;
manuque Erasmi Habermil Pragensis Artificis anno 1600
perfectus.

Libri quoque non pauci e Bibliotheca Tychonis
in Clementinam commigrarunt: inter alios rarissimus
ille erat, qui Astronomiae Restauratae Mechanica inscribitur.
In eo omnia Tychonis instrumenta quibus ad coe
lum lustrandum utebatur, delineata, aptisque distincta
coloribus, et descripta visebantur. Hunc librum vel

unquam lucem vidisse ignorabant Academici Parisini;
hinc ne tam nobiles, olim a Tychone inventae Machinae
perirent, ex manuscripto Danico desumptas, Historiae suae
non ita pridem inseruerunt. Ego frequentius, dum
Iesu Societas manebat, eundem in manibus habui.

Finem impositurus eram huic capiti, cum egregia, et paucis forte nota animum subiit fabula, quam
ut hic compendio narrarem, e re mea futurum duxi:
in Prodromo Gloriae Pragensi Ioannis Hammerschmidt pag.
414 istius sensus sunt, quae ex Paradisi Seraphici parte
tertia, Capucinorum ordinis, fol 250 excerpta habentur: Rudolphum II.
Caesarem Barbatos Seraphicos Pragae
pellere voluisse propterea, quod Tycho Brahe nocturnis suis Coeli
observationibus (quas necromantias esse
credebant) parum profecisset eo potissimum tempore,
quo flagellis de more in se saeviebant Seraphici, futurumque fuisse,
ut urbe exesse juberentur, ni subita
Tychonem mors, illorum bono, de medio sustulisset.
Risum teneatis amici. Sed poenam hanc suae ignorantiae
dant omnes illi, qui Aris admoti nihil ad se pertinere Mathematicas
disciplinas putant, et Scientiam ad
Mundum
inepte vocant. Dediscerent hunc errorem, si,
quod tamen illis magnopere incumbit, Divi Hieronymi
Epistolam ad Magnum Oratorem Romanum, perspe
ctam haberent.

[p. 34]

IOANNES KEPLER.

Ioannes Kepler natus est Wielae in Wurtenbergensi
agro an. 1571. Septem mensium infans. Tubin
gae studiis literarum dedit operam. Hinc Graecii Matheseos Professor constitutus. Demum Pragam se con
tulit, ut in Tychonis Disciplinam se traderet, cujus
etiam Patrocinio Mathematici Caesarei nomen obtinuit.
Suam tamen egestatem ut sustentaret, Medicinam,
quam olim profitebatur, facere est coactus. Decissit
Ratisbonae anno 1631.

Illius in universam Mathesin, Astronomiam
vero praecipue merita, adeo omnibus Matheseos non
ignaris, sunt perspecta, ut injuriam Tanto Viro afferre me putarem, si ea laudibus exaequare me posse
considerem.

Vnum istud dicendum: Bohemiae nostrae plurimum ornamenti inde accedere, quod illum sinu suo
annis aliquot sit complexa, typique Pragenses non
nullos praestantissimi ejus ingenii partus in lucem ediderint.

Longum foret scriptorum a Keplero librorum
numerum texere; adeat, qui id volet, Cl. de Chales
Tractatum de Progressu Matheseos, et Illustribus Mathematicis.
Cl. Hanschius eos duobus, et viginti voluminibus in folio comprehensos,
iterum vulgavit.

[p. 43]

BALTHASAR CONRADUS

Balthasar Conradus natione Silesius, Patria Nissen
sis, Societati Iesu adscriptus an. 1615 aetatis 16.
In Vniversitatibus Pragensi, Olomucensi, et Wratislaviensi, Mathesim praeter alia docuit annis quinque supre de
cem. Italice, Gallice, Polonice, Bohemice, prater Germanicam, et Latinam perfectissime loquebatur. Graecae vero linguae tam peritus erat, ut adhuc discipulus
Philolophiae, quae Magister latine dictabat, ex tempore Graece scriberet. Vir fuit modestissimus, et Deo
conjunctissimus. Obit Glacii, ubi Rector Sociis praeerat anno 1660.

Quantum Conrado tribuerit Caspar Schottus e S. I.
aevi sui lumen praecipuum, inde conjicere licet; quod
Ejus ad se datam epistolam, qua consilium Schotti, Cursus Mathematici edendi,
Noster probavit, in fronte ejus
dem editi esse voluerit.

Dedit in lucem Conradus propositiones Physico
Mathematicas de flamma viridi, atque de ortu et interitu flammae, Olomucii anno 1639.

Novam Tabularum Chronographicarum rationem, editam ad specimen Tabulae utriusque Hemis
phaerii in cono recto rectangulo, cujus Basis est Aequator terrae, vertex vero Polus. Pragae 1650.

Propositiones PhysicoMathematicas de nature
Soni. Olomucii anno 1641. Vel hoc opusculo Virum
se probat Conradus perspicassimum, qui in medio tenebrarum Peripaticarum, de sono ita scripsit, ut
hodiernae in Philosophia luci assuetus oculus, acerrimus
etiam, non inveniet, quod dedignetur. Extant in Bibliotheca Clementina.

Ante obitum anno altero moliebatur opus Mathematicum, et pro studio
suae humilitatis per epistolas
expetiit a Mathematicis per Europam celebrioribus
operas auxiliares. Titulus autem erat Teledioptrice. Sed
morte praeventus non absolvit, paucis capitibus desideratis.
Quid de hoc Conradi conatu senserit Caspar Schottus,
ad finem Dioptrice in Cursu Mathematico his
verbis liquido ostendit: Omitto innumera, quae dedisset
Vir doctissimus P. Balthasar Conradus in expectatione suo
opere dioptrice, jam dudum Reipublicae literariae promisso, nisi
mors immatura eum nuper nobis eripuisset
.

[p. 45]

MARCVS MARCI.

Marcus Marci a Kronland, Landskrona in Bohemia natus anno 1595.
13 Iunii, Ferdinandi III. Augusti ab anno 1657 Medicus, nobilitatem non
genere, sed multiplici doctrina et virtute est consecutus. Novae domi literis humanioribus excultus,
Philosophia, et Theologia Olomucii; cum frustra
Societatem Iesu expeteret, quod oculorum vitio ab ea
arcebatur, ad Medicinae studium se transtulit tam felici successu, ut omne gens morbi domesticis remediis,
pestem terra sigillata felicissime curart; et in Pragensi Vniversitate Medicinae Doctor, Professor, Decanus, Regni Physicus renuntiaretur.

Praeter nativam Bohemicam, Germanicam, et
Latinam, exoticas etiam linguas Graecam, Syriacam,
Arabicam bene calluit. In Mathesi ejusque omnibus
partibus habitavit. Ob quod Caramueli Lobkowitzio, et
Athanasio Kirchero Soc. Iesu. Summis ea aetate Viris
erat Charissimus; cum hoc literarum commercium
aluit, indeque didicit, exteris, cumprimis Parisiis Mersenno acutissimo Mathematico lucubrationes suas pro
bari, novasque porro experi. Eidem Kirchero Marci
Physica visa est doctissima, totiesque ab illo revoluta, ut prope memoriter eam teneret. Ostendit ali
cubi Marcus, quis inter Medicam, et Mathematicam
esset nexus, quantumque Opis Medico in Mathesi essit
repositum. Sed quid ad Medicum circuli quadratura?
Quaerit ex se ipse, et respondet: quid inquam ego ad

sponsam Calamistrata coma, et cincinni? nempe in cuidam hominum conditioni nihil utilitatis adfert Mathe
sis, ornamenti tamen addit plurimum.

Decessit tandem Vir omni scientiarum genere
inclytus, et vere seculi sui, et Patriae nostrae insigne
decus, Pragae 1667. 10 Aprilis. Ejus laudes et in
se perpetuam benevolentiam, amoremque celebravit
olim Carmine Balbinus.

Ante mortem obtinuit id tandem Marcus, quod
diu multisque precibus quaesierat: scilicet Societati Iesu
votis etiam Religionis editis adscriptus, vestem instituto illi propriam indutus, et in commune Iesuitarum
sepulchrum est illatus.

Editorum ab Eo librorum Catalogum videre est
in Bohemia Docta Balbini, et Parte prima Eruditorum Bohemiae et Moraviae.
Ego illos solum recensebo, quos
in Bibliotheca Clementina inter Mathematicos reperi. De
proportione motus, seu regula Sphyngica anno 1639.

De proportione motus figurarum rectilinearum, et
Circuli quadratura ex motu. Pragae 1648.

Thaumantiae liber de arcu coelesti, deque Colorum apparentium natura, ortu, et causis. Pragae 1648.

Labyrinthus, in quo via ad circuli quadraturam
pluribus modis exhibetur an. 1654.
Othosophia, se Philosophia impulsus universalis. Pragae 1682,
opus Posthumum, a Dobrzenskio editum.

[p. 46]

IOANNES CARAMVEL

DE

LOBKOWITZ.

Caramuel de Lobkowitz Madritensis Hispanus,
natus 24. Maji 1606, sed e Bohemica Lobkowitziorum familia, et apud nos quoque vixit. Adhuc
puer tantum ingenio valuit, ut Theses de Sphaera demonstarare sciret.

Mathesim deinceps praeter innumeras alias disciplinas excoluit, loquuntur id libri in lucem editi, quos
in Lexico Iocheri consignatos invenies. In Bibliotheca
Clementina
habentur:

Sublimium ingeniorum crux jam tandem aliquando deposita a
Ioanne Caramuel Lobkowitz,
gravium lapsum cum tempore elapso componente, concordiamque experimentis,
et demonstrationibus Geometricis
firmante, Lovanii 1644.

Mathesis vetus, et nova, opus in duobus tomis,
in folio
, Campaniae an. 1670 et 1671 excusum.

Caramuel Cisterciensium habitum juvenis induit
in Hispania. Deinde apud Ferdinandum III. Caesarem
gratiosus, Abbas Monserratensis Pragae designatue, et
Cardinalis Harachii Archiepiscopi, Generalis Vicarius electus.
Tandem ab Alexandro VII. Pontfice Maximo Romam evocatus, Episcopatum
Vigevani obtinuit. Obiit. an.
1682 istud Epitaphium meritus:

MAGNVS CARAMVEL EPISCOPVS

VIGEVANI

[p. 47]

THEODORVS MORETVS.

Theodorus Moretus Antverpiensis Belga, adlectus
in Societatem Iesu an. 1618 aetatis 16. Absoluto studiorum
curriculo missus in Bohemiam subsidiarius; hic Magister Artium
Liberalium et Philosophiae,
docuit praeter alia Mathesim annis decem et quatuor.
Vir in omni scientiarum genere bene versatus. Bohusl.
Balbinum S. I. Clarissimum Bohemiae Sidus, Mathematicis
disciplinis anno 1641 instituit. Sed
quod pulcherrimum juxtaque rarissimum apud no
est, quodque plurimi αυτοχθονες stulte respuunt,
Bohemicam adeo condidicit, ut sacras expeditiones in
vicinia Brzeznicensi obire posset. Decessit anni, et

meritis gravis Wratislaviae, die 6. Novembris 1667.
Praestantissimi illius ingenii monumenta texit Sotuellus;
Mathematica solum recitabo.

Propositiones Mathematicae de Celeri et tardo,
naturae et armorum. Pragae 1633 in 4to.

Mathematicus tractatus de fontibus Artificialibus.
Pragae 1641 in 4to.

De Raro et Denso, et de Tubo Optico intra
aquam Wratislaviae, 1660.

De Imagine Visionis, et de admirando Speculo
Conico metallino tricubitali, confecto ab ipso. Wratislaviae 1661 in 4to.

De Ponderum gravitatione, ibidem 1663 in 4to.

De Magnitudine soni, ibidem 1664 in 4to.

De Aestu Maris tractatus. Antverpiae 1665 in 4to.

De Aestu Maris propositiones Mathematicae.
Wratislaviae 1665 in 4to.

De Luna Paschali, et Solis motu. Wratislaviae
1666 in 4to.

Theses Hydrostaticae de prima supputatione Archimedis, de innatantibus
humido. Pragae 1667 in 4to

[p. 48]

IACOBVS DOBRZENSKY.

Iacobus Dobrzensky de nigro ponte Pragensis, et
Medicinae Doctor praestantissimus, et felicissimus,
Balbini amicus integerrimus; scriptis Mathematicis,
Medicisque Italiae et Bohemiae notis, idemque Marco
Marci dum vita manebat charissimus; quem Marcus in
Italia haerentem, et jam Parmae feliciter medentem
in Patriam retraxit.

Verebatur Balbinus Dobrzenskio adhuc viventi laudes scribere, ne plus
amori in amicum, quam immortalibus Viri meritis tribuisse videretur, posteris
scribendas relinquens: quod cum solertissimi Eruditorum

Bohemiae et Moraviae Editores copiose jam praestiterint,
ego ne actum agerem eas repetendo, istud unum addam.

In Astronomiae Tutelarem Dionysium Areopagitam
singulari fuisse religione Iacobum, eam etiamnum commonstrante eleganti Divi hujus effigie, quae olim in
Soc. Iesu Musaeo Mathematico servabatur cum hac
epigraphe:

MAGNO ASTRONOMO S. DIONYSIO

AB AREOPAGO/p>

PERPETVI AMORIS MONVMENTVM/p>

PONEBAT IACOBVS DOBRZENSKY/p>

DE NIGRO PONTE. 1653./p>

Illius redivivam Heronis novam et amoeniorem de
fontibus Philosophiam, Illustrissimo, et Excellentissimo Domino Innocentio de Comitibus dicatam
Ferrariae 1657, Magno Doctorum omnium plausu exceptum fuisse, Author est Balbinus.

[p. 49]

GODEFRIDVS ALOYSIVS KINNER

DE

LOEWENTHVRN.

Godefridus Kinner Silesius Reichenbachensis AA.
LL. Philosophiae, Iuris utriusque, et Theologiae
Doctor, in Mathesi tantum se praestitit, ut ad eandem Serenissimo et Reverendissimo Principi Carolo
Iosepho Archiduci Austriae, Leopoldi Caesaris Fratri,
Teutonici Ordinis Magno Magistro tradendem assumeretur.

Et assecutus est immortalitatem dignus hic Princeps summam Mathematum peritiam, quod et ingenio
Nobilissimo, atque ideo ad has scientias accommodatissimo, et Magistro numeris omnibus absoluto esset
instructus.

Kinnerus, quo Serenissimi Alumni sui seu delectaret magis,
seu juvaret diligentiam, ab Athanasio
Kirchero
Soc. Iesu, Familiari suo impetravit Organum
Mathematicum
, id est cistulam affabre ad organi pnevmatici modum

elaboratam, ac variis tabellis refertam,
quibus modo facillimo, ac velut aliud agendo, plerasque Mathematicas
disciplinas, per varias illarum
combinationes, mutuasque applicationes, vel primum
addisceret, vel quas didicerat, firmius menti infigeret.

Organum hoc novem libris insigni volumine explicat Caspar Schottus
Steganographicus, ubi agitur de Steganographia Graecorum,
nova, brevi, facili, ac ingeniosissimus, cujus Author
est Kinnerus noster.

Edidit etiam typis Pragensibus anno 1633 eruditum libellum
de secunda Quadratura Circuli a R. P.
Gregorio a S. Vincentio inventa; quem subscripti initio
opusculi Clarissimi Viri Caramuel Abbas Monserratensis,
Ioannes Marcus Marci Facultatis Medicae Decanus,
Theodorus Moretus S. T. D. Matheseos emeritus
Professor, et Clatoviensis Soc. Iesu Collegii Rector,
Iosephus del Medico Medicinae Doctor laudarunt.

[p. 55]

SIGISMVNDVS FERDINANDVS

HARTMANN.

Sigismundus Ferdinandus Hartmann Bohemus e
Societate Iesu, Philosophiae et Matheseos in
Vniversitate Pragensi Professor, ob singularem
Geometricarum veritatum notitiam, Bohemiae Euclides dictus,
anno 1668. Edidit Catoptricam illustratam propositionibus
PhysicoMathematicis, de speculorum essentia,
et proprietatibus. Item de minimis & maximis speculis.
Cum anno 1679 Pragae SS. Paginarum interpretem
ageret, studium Matheseos non dimisit; proposuit
enim exercitationis gratia Problema omnibus Geometris
de duplicando triangulo Isogonio, idque per solum librum
primum Euclidis, vel etiam si necesse esset per reliquos tres

primos. Consilii sui rationem eadem, qua problema
significabatur, exposuit Scheda; et continuo Resolutiones
a variis Mathematicis ad Hartmannum variae rediere,
ipse ego non nullas inter antiquas manuscripta servo:
Davidis Scheffer unam, alterum R. P. Augustini Thomae
a s. Iosepho Piarum Scholarum, Slana ad proponentem
anno 1680. 27 Ianuarii missam, estque Viri
memoria dignissimi Autographum. Tertiam Patris
Adami Kochansky S. I. in Academiis Moguntina, Bambergensi,
Florentina, Olomucensi, Wratislaviensi,
quondam Professoris publici, Excellentissimo Christophoro
Leopoldo
Comit a Schaffgotsche dicatam. Habetur
etiam in Clementina Bibliotheca. Resolutio hujus Problematis
Romae anno 1681. Typis data a Canonico Paulo
Iovio Seminarii Romani Convictore
.

In Legato Vranico Valentini Stansel extat Patris
Sigismundi in Vniversitate Olomucensi Professoris
Philosophiae et Matheseos, observatio Cometae anno 1664.
Plura Manuscripta illius volumina vidi olim in Collegio
Clementino
.