Trithemius Polygraphia Latin

Trithemius, Polygraphia, Dedication to Maximilian I

Ad memorati principis, & domini electoris Philippi comitis palatini,
Bauariaeque ducis instantiam, ego Ioannes Tritemius, nunc abbas monasterij
sancti Iacobi apud Wirciburg, tunc uero diui Martini praesulis in
Spanheim Moguntine diocesis, octo mysteriorum libros in steganographia scribere
coepi. Me autem in tertio iam libro eiusdem operis lucubrationem continuante, res
contigit, quam breuiter si potero, sum dicturus.

Anno dominicae natiuitatis millesimo quadringentesimo nonagesimo
nono, indictione Romanorum secunda: sciscitanti per epistolam Arnoldo Bostio Carmelite
Gandauensis oppidi, quid noui ederem, quibusue
studijs occuparer, altera palmarum die per mercatores ut amico rescripsi:
me habere sub incude nouum & mirandum steganographie opus: et quid
in singulis contineretur libris, per ordinem referaui. Verum prius quam
epistola mea peruenissiet Gandauum, Bostius in diebus paschalibus euisa migrauit
ad Christum. Cuius loci prior literas accepit, aperuit, legit:
promissorumque nouitate (ut reor) attonitus, multis alijs rogantibus legendas et
rescribendas communicauit. Hince est factum quod ipsa epistola mea,
breui tempore per totam Germaniam et Galliam deuulgata, sepiusque
a pluribus rescripta, multos etiam doctissimos uiros conuertit in stuporem
et admirationem: usque adeo ut quod eum ueritate sentire deberent de me
haesitarent. Ex his fuere nonnulli qui meas in dicta epistola pollica-
tiones constanter asseuerarent friuolas, impossibiles, atque mendaces & a
me inanis glorie causa impudenter excogitatas. Alij uero dicebant: Magna et
miranda pollicetur abbas Tritemius: quae si potest, non aliter
quam daemonum ministerio potest: cum nature metas procul uideantur
excedere. Si uero non potest: quis eum dubitabit esse mendacem, et ab
omnibus uiris bonis et doctis merito refutandum? Sed absit procul utrumque
a me: quoniam naturalia promisi. Omnium uero incognita mea temere
iudicantium, maxime temerarius, et iniquissimus rerum aesimator tandem
prorupit in medium, Carolus Bouillus, natione Picardus: qui cum
superioribus partibus Alsatiae peragratis, ad me gratia hospicij uenisset
in Spanheim per Treuiros rediturus in Galliam: qua poteram humanita
te ipsum tractaui, et omnia hospitalitas beneficia quamdiu mecum fuit,
hilari uultu exhibui. Cumque, ut fieri solet inter amicos maxime litterarum
studiosos, omnia mea gratissimo hospiti exhibuissem uidenda: cum alijs
se obtulit etiam memoratum opus steganographiae necdum eo tempore
consummatum. Vidit Bouillus, et obiter legit, mente aliunde occupatus
se adinuentum mirari dixit, laudauit: nec quo intelligeretur modo, curauit.
Vnde cum non peteret intelligentiae clauem: nihil eorum quae
continebantur in ipsa lucubratione nostra, meruit audire uel percipere.
Reuersus post haec in Galliam, malum nobis pro bono reddidit: et christianae
foedus amicitiae turpiter uiolauit. Interrogatus enim per dominum
Germanum de Ganay, cōmunem amicum, postea episcopum Aurelianensem, quid apud
me reperisset, uidissetque in Spanheim: falsa pro ueris,
et mendacia pro beneficijs rescripsit: damnans et temere iudicans ea, quae
comprehendere intellectu minime ualebat. Nam cum doctrinae sibi palmam
inuidia et mendacio crederet fore conferendam: epistolam ad memoratum
uirum doctissumum falsitate, mendacijs, iniurijs, et contumelijs multis
plenam rescripsit: in qua non intellecte steganographiae mentionem facient,
me prauis artibus deditum, magum et necromanticum, falso, mendaciter, et nimis
iniuriose temeraria praesumptione proclamat.

Cuius mendacissimis iniurijs et blasphemijs, deo miserante, berui taliter
sum responsurus: quo intelligat omnis posteritas et me innocentem, et
Bouillum impium, crudelem, et temerarium esse in hace parte mendacem.
Constanter affirmo, ueraciter dico, et confidenter in animam meam iuro,
cum daemonibus, prauis aut perniciosis, magicis uel necromanticis artibus me
nullum unquam habuisse commertium: sed omnia et singula, quae
scripsi, uel scripturum me sum pollicitus, pura esse, sana, naturalia, et
christianae fidei in nullo penitus aduersa. Vnde non uereor mea promissa
coram uiris bonis et doctis, quando et quotiens opus fuerit, dare exami
ni: quorum determinationi nullatenus intendo reluctari. Quod hanc Bouillanae
temeritatis historiam huic praefationi meae interposui, causa rationabilis
fuit, ut intelligant omnes maturo factum consilio, quaod hactenus
manet in tenebris opus steganographiae sepultum: non quod temeraria Bouilli
iudicia metuam: sed ne causam pluribus uidear dare similibus de me similia
suspicandi. Enim uero quantum ad me attinet, mallem aemulos meos
placare silentio, quam litteris irritare, uel scripturis ad insaniam prouocare.
Satius enim iudicaui, omnia mirabiliter inuenta perpetuo damnare silento,
quam magicae uel necromanticae perniciosae superstitionis notam, falsa
etiam hominum aestimatione incurrere. Lateat ergo steganographia in
tenebris: nec fiat bouilline societati mendaci communis: quae de rebus
iudicare consueuit incognitis, et deprauare phamam boni uiri sola libidine
prauitatis. Veruntamen cohortantibus amicis, ut cum Bouillo intelligant aemuli
nostri quam temeratam et ementitam nobis iniuriam fecerit (manente
suis in terminis steganographia) subiectum opus, quod polygraphiam
nuncupamus, per sex libros distinctum, in lucem aedere consentimus. Legant
qui uolunt, et sine stomacho legant hoc uolumen amici: cuius
cum latentia mysteria intellexerint omnia, ipsi absque inuidia sint iudices,
naturalia sint an supersticiosa. Scio enim et certus sum omnia esse syncera,
pura, naturali, et ab omni studio superstitionis malae remota.
Quotiens autem sermo praecedit obscurior, ea sit ratione: gladio defensionis
uesanus abuteretur ad interitum, quem animo et mente sanus
ad sui defert munimentum. Nihil tamen propterea in eo continetur mali:
cum bonis etiam rebus in malum abutantur peruersi. Quisquis autem
hanc aeditionem nostram condemnare praesumpserit, ipse sibi est conscius
et testis, quod eam numquam ueraciter intellexit. Celantur sub aenygmatibus
mysteria: ne bacuceis fiant bubonum arcana quomodo libet manifesta.
Si quem haec scire delectat, remota procul inuidia lector accedatSum
etenim christianus, sum presbyter sub norma diui patris Benedicti
et monachus: christum diligo, et qua possum synceritate mentis deuotus
semper adoro: nulla mihi sunt, nulla fuerunt, et protectore deo nulla erunt
cum daemonibus commertia: nulla in magicis, necromanticis, seu profanis
artibus studia: nullae occupationes, nulla documenta. Qui de me aliter sentit,
male sentit, iniuriam facit, et apertum Bouilli mendacium defendit. Sed
iam nunc ista missa faciamus: et quod in unoquoque polygraphiae nostrae libro
contineatur, per ordinem enarremus.