Trithemius Hildegard Latin

Trithemius on Hildegard of Bingen

Hildegardis sanctimonialis abbatissa mona-
sterij sancti Ruperti confessoris in opposito bin
gensis oppidi ex altera parte Naij fluminis, ma
guntine diocesis: ordinis diui patris benedicti,
oriunda ex comitatu spanhemensi, discipula quondam bea
te virginis gutte soriris megenhardi comitis de span-
hem fundatoris nostri: virgo sanctissime conuersationis,
et a puericia sua diuinis reuelationibus illustrata: mul-
tis in vita sua miraculis claruit: et odorem sanctitatis in
longinquas regiones diffudit: adeo ut eugenius tercius
Anastasius quartus, Adrianus quartus, et Alexander tercius
romani pontifices eam scriptis suis crebro visitantes, et
se et romanam ecclesiam oracionibus eius commendarent.
Eugenius quoque tercius in concilio apud treuerim ha
bito sancto bernardo et multis cardinalibus, episcopis,
abbatibus, et clericis presentibus, libros huius virginis
publice coram omnibus lectos approbauit, tanquam di-
uinitus inspiratos et catholice fidei consentaneos: et
ut cepto perseueraret in proposito epistolis apostolicis admo
nuit. Scripsit autem multa opuscula ex reuelacione angeli
ca: de quibus extant subiecta. In regulam sancti benedicti
breuis explanatio li. i. Ad wibertum monachum de triginta
questionibus sibi ab eo propositis li. i. Uita sancti Ruperti
ducis et confessoris li. i. Uita quoque sancti disibodi episcopi hi-
berniensis, qui pro christo peregrinus in alemaniam veniens,
in comitatu spanhemensi multis miraculis clarus requi
escit. li. i. Super euangelijs dominicalibus homelias, lviij, compo
suit valde obscuras et nisi deuotis et eruditis intelligibi-
les. Item de sacramento altaris contra quosdam huius temporis
hereticos, li. i. Uolumen quoque magnum quod praenotauit
Sciuias, id est scito vias, scilicet dei et sanctorum de quibus
valde subtiliter et religiose disputat. Aliud quod inscripsit
vite meritorum opus non spernendum li. iij. Item aliud sim-
plicis medicine praenotatum, li. i. Et aliud composite medi
cine prtitulatum li. i. In his duobus mirabilia et secreta
nature subtili expositione ad mysticum sensum refert: ut
nisi a spiritu sancto talia femina scire minime posset. Scrip-
sit aliud volumen grande cuius titulus est, diuinorum ope-
rum li. i. Ad clerum treuerensis vrbis, de futuris ecclesiae cala-
mitatibus li. i. Ad colonienses quoque de eadem materia li. i.
Miranda in his praedicit: tamen sine determinacione temporis.
Scripsit etiam ad petitionem quorundam sacerdotum exhorta
torium secularium li. i. Ad sorores suas exhortacionis li. i.
Ad monachos griseos li. i. Carmina diuersa dulci me-
lodia composita. Ad sanctum bernardum clareuallensem epistolam
vnam. Epistolarum quoque ad diuersos li. i. E quibus legi centum,
triginta quinque. In quibus omnibus doctrina catholica re
lucet: que vel fidem confirmet: vel instruat disciplinam. Ui-
dimus in eodem volumine epistolarum multas litteras Conradi
tercij, et frederici primi imperatorum, multorumque episcoporum ma
guntinensis, Treuerensis, Coloniensis, Bremensis, Hieroso-
lymitani, Bambergensis, Uuormaciensis, Spirensis, et alio
rum pene innumerabilium: qui ex diuersis mundi regioni-
bus fama sanctitatis eius et diuinarum reuelationum prouo-
cati, per nuncios et epistolas oracionibusque eius se commenda-
bant: et diuersarum questionum solutionem ab ea querebant.
Moritur autem sub frederico imperatore primo, Anno domini
Millesimo, c, lxxx, Indictione, xiij, xv, kalendis octobris, Eta
tis sue anno, lxxxij. Sepulta in medio chori iam dicti mo
nasterij sancti Ruperti, ante maius altare.