Trithemius to Arnoldus Bostius
I Epistola Joannis Trithemii ad Arnoldum Bostium de sua steganographia
In manibus jam habeo grande Opus, quod si unquam fuit publicatum (quod absit) totus Mundus mirabitur; Cujus primi libri titulus est Steganographia. Erunt autem quatuor libri (octo fuisse, alibi fatetur ipsemet Trithemius, ut postea videbimus) Qui libet ad minus centum capitulis distinguetur. Incepi hoc Opus ad instantiam unius magni Principis, quem nominare non opus est. Quaeris, quid hoc Opus docet? Maxima docet, omnibusque nescientibus stupenda et incredibilia, quae a saeculo nunquam sunt audita.
Primus enim Liber continet plus quam centum modos occulte scribendi, quidquid velis, sine omni suspicione, sine litterarum transpostitione, sine omni timore, ita ut non sit homo in Mundo qui naturali industria scire, vel suspicari quidem possit, quid in meis litteris continetur, praeter eum qui artem novit ex me, vel ex eo quem ego docuero. Verba sunt plana et familiaria, omni suspicione carentia; sed intentionem meam nemo sine arte percipere poterit in aeternum, quantumcunque sit doctus. Et est res vere stupenda.
Secundus Liber multa mirabiliora continet; per ignem videlicet in hac arte possum mentis meae conceptu notum facere artem meam scienti, ad quamcunque distantiam, ad centum milliaria, vel plura, secure, sine verbis, sine scriptis, sine signis, per quemcunque nuntium qui si comprehensus in via fuerit, si interrogatus etiam per tormenta durissima, nihil potest fateri de nuntio meo, quia nihil sibi penitus constat de illo. Quidquid occurrat, nuntium meum semper manebit occultum, nec omnes totius. Mundi homines, si simul essent congregati, possent illud vestigare virtute naturali. Quod etiam facere sine nuntio, dum volo, possum. Voluntatem quoque meam indicare possum sedenti in carcere artem scienti, etiam longe absens, quantumcunque custodiatur, etiamsi tribus milliaribus sub terra sederet. Et haec omnia latissime et universaliter, quando et quotiescunque voluero, possum, naturaliter, et sine aliqua superstitione, vel adjutorio spirituum quorumcunque. Mira sunt, fateor, sed audi mirabiliora.
Tertius Liber docet artem, per quam possum hominem idiotam, scientem tantum linguam maternam, qui nunquam novit verbum Latini sermonis, in duabus horis docere scribere, et legere, et intelligere Latinum satis ornate et diserte, quantumcunque voluerit; ita ut quicunque viderint ejus litteras, laudent verba, intelligant Latine composita.
Quartus Liber continet multa stupenda experimenta, sed pure naturalia: mentem videlicet meam indicere possum scienti artem meam inter edendum, vel sedendum cum aliis, sine verbis, sine nutibus, quam latissime voluero, etiam inter loquendum, praedicandum, ludendum in organo, vel cantandum, sine impedimento actionis alterius cujuscunque, ita ut praedicando bona et sancta indicem, non verbis, non signis, non nutibus, cuicunque scienti, latissime quidquid voluero, etiam clausis oculis. Et alia multa quartus Liber continebit arcana, quae non sunt in publicum proferenda.
Mirantur haec omnes qui audiunt, e quibus multi sunt Viri nobiles, atque doctissimi, existimantes ista aut esse impossibilia, aut penitus supernaturalia. Hi ego, tibique respondeo, quod multis respondi, multa naturaliter esse possibilia, quae nescientibus vires naturae impossibilia, vel etiam supernaturalia videntur. Et ecce coram Deo meo loquor, qui omnia novit, quod ea quae praedixi miranda, multo sunt excellentiora, profundiora, et majora, quam ego scribere, aut tu credere possis, et tamen omnia sunt pure naturalia, sine deceptione aliqua, sine superstitione, sine magica arte, sine invocatione seu ministerio quorumcunque spirituum. Haec ideo dixerim, ut si forte aliquando rumor ad te pervenerit, me aut scire, aut posse miranda, non me magum dico existimares, sed philosophum. Nam quod Alberto Magno, profundissimo rerum naturalium scrutatori contigit, ut propter miranda quae occulta virtute Naturae operatus est, magus a vulgo sit habitus, mihi sum certus similiter contingere posse.
Si quaeris, unde mihi ista, quae nemo alius novit? audi. Non ab homine, neque per hominem ista didici, sed per revelationem nescio cujus. Cum enim praesenti anno (scilicet 1499.) quadam vice cogitarem, quid novi possem invenire quod omnes lateret; coepi cogitare si ea possem excogitare quae dixi miranda. Cum post longam phantasiam tanquam de re impossibili penitus desperarem, dormitum ea me nocte reposui. fatuitatem meam ipse mecum deridens, quam impossibilia quaerere tentaverim. Eadem nocte mihi adstitit quidam dicens: non sunt vana, o Trithemi, quae cogitasti, quamquam tibi sint tibi impossibilia, quae nec tu nec alius tecum poteris invenire. Dixique ad eum: Si ergo possibilia sunt, dic, obsecro, quomodo fiant. Et aperiens os suum, de singulis per ordinem me docuit, ostendens quomodo fieri, quae multis diebus frustra cogitaveram, de facili possent. Ecce coram Deo quia non mentior, sed veritatem dico. Neminem ista adhuc docui, quamvis multi promittentes magna saepe rogarint, praeter unum Principem cui scribo, quem de possibilitate artis manifesto argumento feci certiorem. Nec decet ista alios scire, quam Principes, alioquin multa per ea fierent mala, traditiones, deceptiones, fornicationes, et alia quaecunque vellent homines mali. Sed bene utentes arte, multa per eam bona reipublicae facere possent. Possum autem ista omnia docere in omni lingua totius Mundi, quam nunquam audivi. Haec tibi, Bosti, propterea significare volui, ne me crederes otiosum. Haec Trithemius.