Johannes Schmidl on Jacobus Horcziczky de Tepenec
From Historia Societatis Jesu Provinciae Bohemiae (1754)
[Index]
Sinapius (Jacobus)
in Collegium Prag. munificus II 101.
Quô pactô ipsum ex imo ad summa fortuna levârit.III 73.
Obit, facultatibus suis Collegio Prag. donatis. III 74.
Restitutâ Ecclesiâ, ad instruendam quoque domum nostram curæ manúsque conversæ: idibus Decembris immigratum. In tam afflicta Collegii facie solatio fuit, bonam Bibliothecæ partem indemnem perstitisse, etsi codicibus haud paucis, iisque præstantioribus desideratis. Paulò ante conflictum Directores Academicis Carolinis demandaverant curam, librariam omnem nostram aliò transferendi, nè fortè, si Pragam à Cæsarianis appeti contingeret, injecto igne tam pretiosum Regni clenodium (ità in Decreto appellabatur) pessumiret: at dum illi cunctantius locum parant, Nostri possessionem Collegii adierunt, quin et libros plerosque variè distractos subinde recuperârunt.
Ad hæc supellex sacra, argentea, stannea, vestiaria, quam abituri Patres seu domi abdiderant, seu amicis crediderant, salva et integra est reperta. Geminum Altare, Incarnati, et Nati DEI-Hominis, quæ à Calvinianis (ità nimirum apud istos salutis humanæ Mysteria invisa sunt) Lutheranorum fanis donata diximus, recepta, suóque loco restituta, sumptibus malæ fidei possessorum. Prædium itèm Kopaninense, etsi direptione et incendio vastatum, Collegio redditum; sed hoc ob vagam militis licentiam in usum aptari non potuit.
Denique et hortus trans Muldavam, cum adjuncto fundo (Schlachta nomine) iniquis Dominis ereptus, et Nostris restitutus est, non sine fœnore; nam ligni cæsi, ducentis facilè Rhenensibus æstimati, magna vis ibi reposita, et Collegio donata, Patres, lignis in hyemem ùt maxime destitutos, gravi cura levavit. His omnibus, quæ ante ejectionem Societatis nostræ erant, accessit ex alieno opposita Collegio insignis domus, cujus Possessor post prælium Albomontanum caput periculo subduxerat, in compensationem damnorum Collegio attributa.
Cæterùm, egestati Patrum, rebus omnibus ad usus humanos vacuorum, eleemosynis Amicorum plurifariàm subventum est: inter quos primas tenuit Comes Tillius, missô acutum mille Rhenensium subsidiô: tum Melnicensis Ditionis Administrator Regius Jacobus Sinapius, in centum thaleris munificus. Atque ità Pragenses Socii in ædes, fortunásque suas tantò majore Proborum omnium lætitia sunt restituti; quantò minore delicto, majoréque injuria, ante menses triginta è regno fuerant ejecti.
iii
Collegii Pragensis Patronum locupletissimum hoc quoque anno Cælum sibi vendicavit, Jacobum inquam Horcziczky, Latinis postea dictum Sinapium. Hunc Virum Fortuna pedetentim per varios gyros ex imis provexit ad sublimia, eique constanti (quod rarum) vultu arrisit. Fortunæ verò suæ is ipsus (DEO conatus promovente) dexterrimus faber exstitit, uná que ostendit, quid possit humanum ingenium; si modò, qua in re excellere possit, ipsémet animadvertas, eóque culturam et industriam conferas.
Itaque Jacobus obscuro loco natus, in coquina Collegii Crumloviensis Coco primùm lixarum operam diutinam puer addixit. Quia verò ingeniosior apparebat, quàm ferendum censerent Nostri, ut inter fumos obsolesceret; è culina extractus, et ad Musas traductus est. Literis mansvetioribus utcunque perceptis, Pharmacopæo ejusdem Collegii, Fratri nostro Martino Schaffner, ab Arte Medica, sed eâ præsertim, quam Botanicam, Chymicámque vocant, longè latéque celebratissimo additus est: cujus dum artem omnem docili ingenio, attentisque et oculis, et auribus, assiduè haurit sedulus tyro; sensim et ipse longè ultra ejusdem artis rudimenta promovit.
Cujus porrò excolendæ subsidia à Philosophia petiturus Pragam abivit, ibique in nostrum receptus Alumnorum Seminarium, domi promum condum, seu peni dispensatorem egit, in scholis Aristoteli operam dedit: neque tamen intera desistebat combibitam Crumlovii artem identidem experiri, medicas ex herbis aliisque rebus aquas succósque eliquando; quas aquas diebus, quibus feriantur Musæ, prope horti nostri Transmuldani ostia, quà trajectus est, bona Rectoris venia divendebat. Nec hederâ opus fuit; aquarum quippè efficacium fugati morbi proclamavêre: jámque plus aquæ Sinapianæ sitiebatur, quàm coqueretur.
Sed sub hæc fortuna Jacobum aliò divertere, aliúdque ei ostium aperire visa fuit. Cùm enim esset ingenio ad plura penetranda capaci, rei quoque Oeconomicæ tractandæ rationes condidicerat: nam et ad An. 1600. legitur Præfectus, seu ùt autum[n]o, Provisor Seminarii Novodomensis; tum rogatu Sanctimonialium ad Divi Georgii Pragæ, earum Bona sub Annum 1606. Capitanei, id est Præfecti nomine, administranda suscepit: quo tempore, utpote religionis Catholicæ, quoad vixit, perstudiosus, quô patrii homines erudirentur exactiùs mysteriis Romanis; Confessionem Catholicam, in Divinis literis, Conciliis, et Patribus fundatam (sinè dubio nostri cujusdam Patris operâ adjutus) scripsit, quam postea An. 1609 typis mandatam, Cancellario et Optimatibus Regni dedicavit.
Verùm inter hæc (solet enim se animus identidem ad id referre, quod semel didicisse placuit) Jacobus noster Chymicam suam nunquam non exercebat; eo profectu, ut ipse quoque multa et rara in ea arte suópte ingenio reperiret, et Alchimiam etiam felici tractaret successu. Non potuit ea res diu latere Imperatorem Rudolphum, ejuscemodi artium curiosissmum, et maximum amatorem. Ergo Jacobum ad se evocat, atque commorari in Aula sua jubet. Erat autem Rudolphi Aula Viris Doctissimis, ex omnibus Evropæ regionibus maximis præmiis Pragam attractis, et copiose ac lautè habitis, refertissima: abundabat Artificibus, et qui in gemmi, auro, aliisque metallis operarentur, præstantissimis: pictoribus itèm, statuariis, et aliis; cùm nihil esset artium et scientiarum, maximè ex quibus certa utilitas in publicum colligitur, cujus peritos homines non haberet: in iísque chorum duxêre Tycho Brahe Danus, Mathematicus, siquis unquam alius, insignis; Anselmus de Boot Brugensis, Gemmarius; Jacobus Typotius inter Viros eruditos nominatissimus: turbâ denique Chymicorum delectabatur Imperator, quibus ipse plerumque collaborabat: et huic quidem potissimùm operi vacanti ibi, Sinapium esse ad manum volebat; quod ille obsequium Imperatori multis annis præstitit.
Nihil autem tum erat facilius, quàm sub munificentissimo Principe, et in probatos Artifices profuso, ditescere. Itaque cùm in Sinapii inventis et effectis mirè sibi Cæsar placuisset; tantis ille (præter nobilitatem Equestris Ordinis, et perpetui Aulici sibi An. 1608. collatam) crevit opibus, ut Imperatori, bellis subinde presso, ære posset succurrere. Ampliùs verò apud Rudolphum gratiâ crevit; postquam Is, quantum arte Jacobus valeret, propriô experimentô didicit, suámque ægrotantis jamjam fugituram animam, cætera Medicorum turba Cæsaris salutem in desperatis habente, ab illo ad officium revocatam sensit. Verùm quantumcunque Fortuna elevaret hominem, non ipsum variavit; sed qualem moribus invenit, talem reliquit: modestum, probum, omnibus affabilem: Fidem Catholicam cunctis opibus promovere satagebat; idcirco, quos ad Sacerdotium aspirare comperit Studiosos, peculiari semper liberalitate fovit. Paucos in Bohemia discipulos Jacobo Societas pares habuit; qui æquè luculentis amplisque testimoniis gratum animum ei affirmâssent. In omnibus Collegii Pragensis necessitatibus asylum ipse, ac perpetuus Benefactor.
Suprema Viri fata accelerâsse videtur lapsus ex equo; indè ab anno altero lentè moriebatur: biduô ante mortem Melnicô Pragam se deportari fecit, ubi in manibus P. Adami Krawarsky, cujus Apostolicas virtutes et industrias unicè admirabatur, et magni faciebat, pientissimè diem clausit, qui fuit 25. Septembris; postquam fortunarum facultatumque suarum Societatem Pragensem instituisset hæredem. Cadaver splendidissimo, ùt tanto Benefactore dignum erat, funere, pridie Calendas Octobres, in templum Salvatori illatum, et prope aram Virginis ab Angelo salutatæ conditum est, ut nè quid deforet Societati de toto Sinapio. Defunctum celebratâ suâ facundiâ P. Georgius Ferus ad frequentissimam concionem dilaudavit: sepulchrum ad memoriam instratum marmore; effigies in Collegio inter cæteros Evergetas locum habet, cum hac epigraphe: Jacobus Horcziczky de Tepencze, in Aula Rudolphi II. Cæsaris Chymicus: virtute, Fortunis, Favore ejusdem Cæsaris, et insigni in Collegium Societatis JEsu Vetero-Pragæ ad S. Clementem liberalitate illustris.
Dixi: à Sinapio Hæredem suarum facultatum institutam fuisse Societatem, seu Collegium Pragense: verùm anno mox sequente, die 14. Julii, ob publicas belli necessitates, quas Collegium privatis suis (etsi ex multùm aucto Sociorum numero jam tantæ essent, ut æs alienum contrahendum fuerit) antehabendas censuit, quinquaginta millia Sinapianæ pecuniæ, pro erectione scholarum destinatæ, primùm; pòst alia propè sex millia, crediti nomine, Cæsari, qui rem pergratam habuit, et Ejus Cameræ Bohemicæ numeravit.
Quia verò difficillimo tempore necessitates Collegii indies augescebant, ad intercessionem Comitis Slavatæ receptum non multò pòst à Camera est summæ creditæ ferè dimidium; non sinè ingenti detrimento, in moneta scilicet valoris multò inferioris, quàm fuerit, dum elocaretur: in residuum utriusque capitis et censûs securitatem præstitit, et quidem pro primo capite majore, obligata Collegio fuit ipsa Camera; pro altero vectigale datum Pokraticium, proximum Litomericio: postea verò An. 1624. die 22. Novembris, duæ partes Pokraticii Collegio relictæ sunt jure proprietario, ad diminutionem debiti 14. facilè millium, possidendæ; tertia subinde septem florenorum millibus similiter empta accessit.
Collatis deinde rationibus, et nominibus impeditis; varissque deductionibus et remissionibus intercedentibus; totum crediti caput resedit in sexdecim millibus, Cæsare An. 1631. 5. Februarii ratum habente, et ut deinceps stato tempore census præstetur, mandante. Emptæ itèm, ùt voluerat Testator, et vineæ (vini quippe aliunde carò procurandi necessitas ærarium Collegii ùt maxime affligebat) et Melnici domus, quæ scilicet citra cujusquam molestiam receptum præberet Nostris, eò, aut in viciniam, Catholicæ percolendæ rei causâ, procurrentibus.
Possidebat præterea Sinapius, Capitanei usufructuarii nomine, Melnicensem ditionem, à Cæsare Mathia, aut Ferdinando, pro ingenti pecunia sibi ad sexennium oppignoratam: cujus caput Melnicum, à Molitoribus dictum, ad quartum Pragâ lapidem, amoenissimô locô supra Albim, prope Muldavam confluentem, arduo in colle eminet, a Natalibus S Ludmillæ Martyris celebre. Hanc Sinapius ditionem, quantaquanta est (est autem ampla et apprimè ferax, vini præsertim rubri, Burgundicæ propaginis) cum eodem, quô tenebat jure, Collegio transcripsit.
At illam Collegium, post captum novem circiter mensium usumfructum, sequenti anno mense Junio, Regiæ Quæsturæ restituit: tum ut invidiam publicam (quòd urbem et dominium Reginarum Bohemiæ dotalitium ità videretur possidere) evitaret; tum, ut voluntati Cæsaris Ferdinandi satisfaceret, qui de Sinapii defuncti dispositionibus factus certior, Ratisbonâ, signatis die 15. Decembris literis, et ad Gubernatorem Lichtensteinium missis, respondit: omnia sibi placere; Melnicum tamen Cameræ suæ restitutum velle: præsertim, postquam fundos alios invenisset, et Societati tradi jussisset, opportunos sanè, quibus Fundationi Collegii, cujus amplificationem animo designâsset, consuleretur.