Kircher (1639) Latin

The letter of Athanasius Kircher to Theodorus Moretus (1639)

Czech National Library VI B 12b f. 73r

R[everen]de P[ate]r in Chr[ist]o

Pax Chr[ist]i

E literis R[everentiae] V[estrae] nuper ad me datis (quibus quam medullitus delectatus sum uix dici potest)
luculenter sane apparuit; R[everentiam] V[estram] officiosum quoddam mihi belli genus indixisse quo mutua
beneficiorum collatione non me vincere tantum, sed et prorsus deuincere, deuincireque sibi
uelle uidetur; ego certè in hoc laudabili certamine ultro ipsi herbas porrigo, dum exiguitas
mea me superiorem esse non permittit. Porrò Obseruationes magneticae, quas literis suis
inclusas mihi transmisit, adeo animum meum potenter traxerunt, Vt in unam eandemque cum illa
sententiam penitus coaluerim, ingeniorumque όμοίωσις satis declarat, magneticum quiddam
in mundo latere, quo vti omnia heracleotica illa catena, ita et similia ingenia coniungantur
cum itaque mecum in omnibus consentiat, certe eae uel hoc capite dignissimae uisae sunt quae
cum honorifica nomini[s] sui mentione publici quoque iuris fierent.

Caeterum libellum nescio quibus steganographicis mysterijs refertum, quem literis suis
coniunctum mihi transmisit, obiter examinatum, non tam ingeniosum, quam laboriosum Oedipum
requirere comperi; Multas huius farinae scripturas uarijs occasionibus me dissoluisse memini
et iam circa hanc quoque molientis ingenijque pruritus aliquid tentaret, nisi nimiae urgen=
tissimaeque occupationes ab importuno huiusmodi labore me reuocarent, ubi tamen maius otium, oportu=
niusque tempus nactus fuero, aliquid, Genio praesertim enthusiasmoque fauente, in ea dissoluanda
me tentaturum confido. Alterum denique folium quod ipsi ignoto characteri genere scriptum uidebatur
illyrico idiomate, charactere quem D. Hieronymi uulgo uocant, impressum sciat; utunturque eodem charactere hic Romae in missalibus alijsque sacris libris illyrico sermone imprimendis.

De Mensuris diversorum pedum, quas ipse haud dubie auide exspectat, cum ex Sicilia alijsque locis
responsum necdum acceperim, modo sileo; ubi eas recepero, vna cum fusioribus litteris R[everentiae] V [estrae] propediem
transmittam. Nihil igitur restat nisi ut me R[everentiae] V[estrae] s[anctissimi]s s[acrificii]s et o[rationibu]s commendem. Datum Romae 12 Martij 1639.

Salutem humiliter me veré impertiri ne gravetur R[euerendo] P[atri] Rectori ita et R[euerendo] P[atri] Santino aliijsque notis

R[everentiae] V[estrae] Seruus in Chr[ist]o

Athanasius Kircher