Dee Ducats Latin

The 630 Ducats

A True Relation p. 447-8

xlvi2_39_f172b-177a

Anno 1586
Octobris
Die 17

Memorandum

a meridie, post novas cum Fr. Puccio
turbas et rixas, propter pecunias quas cupiebat
a nobis habere, ex liberalitate, et in nomine Dei,
et tamquam a servis Dei: et non ab Edwardo Keleio
tamquam ab Edwardo Keleio; Nos D & EK conclusimus (ad
scandala multa evitanda quae ipse contra nos sparserat
et excogitauerat, propter pecunias eius 800 florenorum, Deo
oblatas et redditas per illum, et prius recusatas quando nos
illi soluere parati eramus, et 630 ducatos illi exhibuimus
coram Deo, ut inde acciperet quod suum esse iudicabat).
Conclusimus inquam (cum bona spe, quod non offenderemus Deum)
ante illum, coram testibus, exponere numerum 800 florenorum: et
si sibi deberi assereret, quod recipere posset, si vellet:

sin vero negaret 800 florenos, aut aliquam sibi a nobis
deberi pecuniam, Tunc et id etiam coram testibus pronuntia
tum, volebamus, testimonio, et chirographo conscripto notum
facere temporibus et locis opportunis.
Ex Arce ivimus igitur ad Primatij Domum, de convocatis aliquot
Ciuibus primarijs, sacerdote seniore, et aliquot servis [illustris]
simi Principis (Dni Rosenbergij) duos magnos [saccos]
pecuniarum exposuimus, et ex vno (vbi duo [milia]
ducatorum, et praeterea pluresquam 400 daler[i numerabantur]
supra mensam, 800 flor
eni: Et dilemmate illi proposi[to] quod superius
annotaui pecunias accipere contentus erat sed ipse
voluit subscribere se accipisse in nomine Dei et a nobis
tanquam a servis Dei. Nos vero protestabamus nos
nullo modo recipere in nos, ut a Deo hoc nobis esse
iniunctum diceremus, vt illi illas proponeremus pecunias, vel
accipiendas, vel recusendas ab illo sed tantum ad evitanda
magna et multa scandala contra nos, [ill]…
illius ibidem libero committere arbitrio, [ne ill]…
et dicat, quod illi videretur melius, et illi [esset] gratissimum (?).
Accepit ergo pecunias, numeravit [et] inde
est conscriptum Chirographum manu scr[ibe]…
simi Principis (Pauli Wolfg) pr[aesentis] cum
diversis testibus, qui sua nomina subscripserunt [ut] in
ipso apparere potest.

Deo gratias agamus. Sper[amus]
enim meliori nos iam quiete
fructuros: et magis fore liberos
ab eius lingua venenata
et inquieta. Deus
illum convertat: et illi
sit propitius: atque ministrum
faciat suae diuinae
[Majestati utilem in]

Franciscus Puccius
dixit nobis se velle nunc